monumenta.ch > Plinius > sectio 260

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 260
{CVIII} Solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea exporrigentia se verius quam crescentia. itaque in infantia scabunt aures posterioribus pedibus, quod addita aeate non queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa perveniat. pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter volucres.